Evangelium Secundum Joannem*

Caput 12: Versus 34

Et quomodo tu,etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod saepe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset,si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis?Si enim Christus est, manet in aeternum. Si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?
(* Traductions européennes)